Sīc tē dīva potēns Cyprī,
sīc frātrēs Helenae, lūcida sīdera,
ventōrumque regat pater
obstrictīs aliīs praeter Iāpyga,
nāvis, quae tibi crēditum
dēbēs Vergilium; fīnibus Atticīs
reddās incolumem precor
et servēs animae dīmidium meae.
Illī rōbur et aes triplex
circā pectus erat, quī fragilem trucī
commīsit pelagō ratem
prīmus, nec timuit praecipitem Āfricum
dēcertantem Aquilōnibus
nec trīstīs Hyadas nec rabiem Notī,
quō nōn arbiter Hādriae
major, tollere seu pōnere volt freta.
Quem mortis timuit gradum
quī siccīs oculīs mōnstra natantia,
quī vīdit mare turbidum et
īnfāmīs scopulōs Ācroceraunia?
Nēquicquam deus abscidit
prūdēns Ōceanō dissociābilī
terrās, sī tamen impiae
nōn tangenda ratēs trānsiliunt vada.
Audāx omnia perpetī
gēns hūmāna ruit per vetitum nefās;
audāx Īapetī genus
ignem fraude malā gentibus intulit;
post ignem aetheriā domō
subductum maciēs et nova fēbrium
terrīs incubuit cohors
sēmōtīque prius tarda necessitās
lētī corripuit gradum.
Expertus vacuum Daedalus āera
pennīs nōn hominī datīs;
perrūpīt Acheronta Herculeus labor.
Nīl mortālibus arduī est;
caelum ipsum petimus stultitiā neque
per nostrum patimur scelus
īrācunda Jovem pōnere fulmina.
23 π.Χ., Carminum prīmus
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου