Carmen duodētrīcēsimum - Quīntus Horatius Flaccus
Tē maris et terrae numerōque carentis harēnae
mēnsōrem cohibent, Archȳta,
pulveris exiguī prope lātum parva Matīnum
mūnera nec quicquam tibi prōdest
āeriās temptāsse domōs animōque rotundum
percurrisse polum moritūrō.
Occidit et Pelopis genitor, convīva deōrum,
Tīthōnusque remōtus in aurās
et Jovis arcānīs Mīnōs admissūs habentque
Tartara Panthoidēn iterum Orcō
dēmissum, quamvīs clipeō Trōjāna refīxō
tempora testātus nihil ultrā
nervōs atque cutem mortī concesserat ātrae,
jūdice tē nōn sordidus auctor
nātūrae vērīque. Sed omnīs ūna manet nox
et calcanda semel via lētī.
Dant aliōs Furiae torvō spectācula Mārtī,
exitiō est avidum mare nautīs;
mixta senum ac juvenum dēnsentur fūnera, nūllum
saeva caput Prōserpina fugit.
Mē quoque dēvēxī rapidus comes Ōrīōnis
Illyricīs Notus obruit undīs.
At tū, nauta, vagae nē parce malignus harēnae
ossibus et capitī nec humātō
particulam dare: sīc, quodcumque minābitur Eurus
flūctibus Hesperiīs, Venusīnae
plectantur silvae tē sospite multaque mercēs,
unde potest, tibi dēfluat aequō
ab Jove Neptūnōque sacrī cūstōde Tarentī.
Nēglegis inmeritīs nocitūram
postmodo tē natīs fraudem committere? Fors et
dēbita jūra vicēsque superbae
tē maneant ipsum: precibus nōn linquar inultīs
tēque piācula nūlla resolvent.
Quamquam festīnās, nōn est mora longa; licēbit
injectō ter pulvere currās.
23 π.Χ., Carminum prīmus
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου