Diffūgēre nivēs, redeunt jam grāmina campīs
arboribusque comae;
mūtat terra vicēs et dēcrescentia rīpās
flūmina praetereunt;
Grātia cum Nymphīs geminīsque sorōribus audet
dūcere nūda chorus.
Inmortālia nē spērēs, monet annus et almum
quae rapit hōra diem.
Frīgora mītēscunt Zephyrīs, vēr prōterit aestās,
interitūra simul
pōmifer autumnus frūgēs effūderit, et mox
brūma recurrit iners.
Damna tamen celerēs reparant caelestia lūnae:
nōs ubi dēcidimus
quō pater Aenēās, quō dīves Tullus et Ancus,
pulvis et umbra sumus.
Quis scit an ādiciant hodiernae crāstina summae
tempora dī superī?
Cūncta manūs avidās fugient hērēdis, amīcō
quae dederīs animō.
Cum semel occiderīs et dē tē splendida Mīnōs
fēcerit arbitria,
nōn, Torquāte, genus, nōn tē fācundia, nōn tē
restituet pietās;
īnfernīs neque enim tenebrīs Dīāna pudīcum
līberat Hippolytum,
nec Lēthaea valet Thēseus abrumpere cārō
vincula Pīrithoō.
13 π.Χ., Carminum quārtus
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου