Līber I, Metrum I - Boēthius
Carmina quī quondam studiō flōrente perēgī,
flēbilis, heu, moestōs cōgor inīre modōs.
Ecce mihī lacerae dictant scrībenda Camēnae
et vērīs elegī flētibus ōra rigant.
Ηās saltem nūllus potuit pervincere terror,
nē nostrum comitēs prōsequerentur iter;
glōria fēlīcis ōlim viridisque juventae,
sōlantur moestī nunc mea fāta senis;
vēnit enim properāta malīs inopīna senectus,
et dolor aetātem jussit inesse suam.
Intempestīvī funduntur vertice canī
et tremit effētō corpore laxa cutis.
Mors hominum fēlīx quae sē nec dulcibus annīs
īnserit et maestīs saepe vocāta venit,
ēheu, quam surdā miserōs āvertitur aure
et flentēs oculōs claudere saeva negat!
Dum levibus male fīda bonīs fortūna favēret,
paene caput trīstis merserat hōra meum.
Nunc quia fallācem mūtāvit nubila vultum
prōtrahit ingrātās impia vīta morās.
Quid mē fēlīcem totiens jactāstis, amīci?
Quī cecidit, stabilī nōn erat ille gradū.
523, Dē Cōnsōlātiōne Philosophiae
Εγγραφή σε:
Σχόλια ανάρτησης (Atom)
Εἰς τὸν θάνατον τῆς Αἰμιλίας Ροδόσταμο - Διονύσιος Σολωμός
Εἰς τὸν θάνατον τῆς Αἰμιλίας Ροδόσταμο - Διονύσιος Σολωμός 1. Καὶ εἴδανε τὸ ξόδι σου μὲ τὴν κεροδοσιά σου. 2. Στὴ θύρα τὴν ὁλόχρυση τῆς Παντ...
-
Νεκρόδειπνος - Τάκης Σινόπουλος Δάκρυα πολλὰ μὲ καίγανε, μονάχος κι ἔγραφα, τί ἤμουν ἐγώ, μιλῶντας ἔτσι μέ, χρόνια καὶ χρόνια ζωντανεύο...
-
Ἑλένη - Γιῶργος Σεφέρης ΤΕΥΚΡΟΣ ... ές γῆν ἐναλίαν Κύπρον οὗ μ' ἐθέσπισεν οἰκεῖν Ἀπόλλων, ὄνομα νησιωτικ...
-
Dulce et Decorum Est - Wilfred Owen Bent double, like old beggars under sacks, Knock-kneed, coughing like hags, we cursed through sludge, T...
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου