Carmen quīntum decimum - Gāius Valerius Catullus

Carmen quīntum decimum - Gāius Valerius Catullus

Pēdīcābō ego vōs et irrumābō,
Aurēlī pathice et cinaede Fūrī,
quī mē ex versiculīs meīs putāstis,
quod sunt molliculī, parum pudīcum.
nam castum esse decet pium poētam
ipsum, versiculōs nihil necesse est;
quī tum dēnique habent salem ac lepōrem,
sī sunt molliculī ac parum pudīcī,
et quod prūriat incitāre possunt,
nōn dīcō puerīs, sed hīs pilōsīs
quī dūrōs nequeunt movēre lumbōs.
vōs, quod mīlia multa bāsiōrum
lēgistis, male mē marem putātis?
pēdīcābō ego vōs et irrumābō.


1ος π.Χ. αἰώνας, Carmina

Δεν υπάρχουν σχόλια:

Δημοσίευση σχολίου

Εἰς τὸν θάνατον τῆς Αἰμιλίας Ροδόσταμο - Διονύσιος Σολωμός

Εἰς τὸν θάνατον τῆς Αἰμιλίας Ροδόσταμο - Διονύσιος Σολωμός 1. Καὶ εἴδανε τὸ ξόδι σου μὲ τὴν κεροδοσιά σου. 2. Στὴ θύρα τὴν ὁλόχρυση τῆς Παντ...