Līber I, Metrum II - Boēthius
Heu quam praecipitī mersa profundō
mens hebet et propriā lūce relicta
tendit in externās īre tenebrās,
terrēnīs quotiens flātibus aucta
crēscit in inmēnsum noxia cūra.
Hic quondam caelō līber apertō
suētus in Aetheriōs īre meātūs
cernēbat roseī lūmina sōlis,
vīsēbat gelidae sīdera lūnae
et quaecumque vagōs stēlla recursūs
exercet variōs flexa per orbēs,
comprēnsam numerīs vīctor habēbat.
Quin etiam causās unde sonōra
flāmina sollicitent aequora pontī,
quis volvat stabilem spīritus orbem
vel cūr hesperiās sīdus in undās
causūrum rutilō surgat ab ortū,
quid vērīs placidās temperet hōrās,
ut terram roseīs flōribus ornet,
quis dedit ut plēnō fertilis annō
autumnus gravidīs influat ūvīs
rīmārī solitus atque latentis
nātūrae variās reddere causās.
Nunc jacet effētō lūmine mentis
et pressus gravibus colla catēnīs
dēclīvemque gerens pondere vultum
cōgitur, heu, stolidam cernere terram.
523, Dē Cōnsōlātiōne Philosophiae
Εγγραφή σε:
Σχόλια ανάρτησης (Atom)
Εἰς τὸν θάνατον τῆς Αἰμιλίας Ροδόσταμο - Διονύσιος Σολωμός
Εἰς τὸν θάνατον τῆς Αἰμιλίας Ροδόσταμο - Διονύσιος Σολωμός 1. Καὶ εἴδανε τὸ ξόδι σου μὲ τὴν κεροδοσιά σου. 2. Στὴ θύρα τὴν ὁλόχρυση τῆς Παντ...
-
Νεκρόδειπνος - Τάκης Σινόπουλος Δάκρυα πολλὰ μὲ καίγανε, μονάχος κι ἔγραφα, τί ἤμουν ἐγώ, μιλῶντας ἔτσι μέ, χρόνια καὶ χρόνια ζωντανεύο...
-
Ἑλένη - Γιῶργος Σεφέρης ΤΕΥΚΡΟΣ ... ές γῆν ἐναλίαν Κύπρον οὗ μ' ἐθέσπισεν οἰκεῖν Ἀπόλλων, ὄνομα νησιωτικ...
-
Dulce et Decorum Est - Wilfred Owen Bent double, like old beggars under sacks, Knock-kneed, coughing like hags, we cursed through sludge, T...
Δεν υπάρχουν σχόλια:
Δημοσίευση σχολίου